Hľadaný výraz: Mk 2,14-17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
14 Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”. Et surgens secutus est eum. 15 Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum. 16 Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat? ”. 17 Et Iesus hoc audito ait illis: “ Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ”.

1

mail   print   facebook   twitter